Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 62

Precedente Successiva

non autem corruptivam. Sicut generatio et alteratio aliarum rerum.
Ex hoc sequitur, aut res nullas sentire, quoniam sunt res actu, et
non potentia, ut sentiens vis; et patiuntut corruptiva passione suae
formae: Aut aliquem modum tactus rebus inesse, quoniam non sunt
purae potentiae, nec organa habent eiusmodi potentiis informata.
Caput XV.
Non fieri sensationem informatione, nec perfectiva tantum
passione, nec extare sensum aentem, nec sensum esse puram
potentiam incorpoream sed Ens passibile eorum
quae non est, et sentiri mutatione modica
et argumento.

~ Tot assertionum [Aristotelis] una modo vera est: Non fieri sensationem
nisi sentiens vis similitudine sensibilis afficiatur. Hanc
autem actionem obiecti esse liquet: quandoquidem actio
est propriae similitudinis effusio ab agente in patiens. At illius
informari forma, ut sentire queat, stultum est dictu. Oporteret
enim obiecti formam separari ab eo, et ferri ad potentiam sentientem;
eique imprimi: Ex quo sequitur, quod obiectum remaneret absque
propria forma; sicut materia nuda: aut corrumperetur penitus. Et
quod potentia sentiens, cum primo informatur aliqua specie, non
posset aliud quippiam sentire; vel si reciperet aliam formam sensibilem,
corrumperetur sentiens vis, quoniam eius forma, qua cum fit
unum magis, quam ex materia et forma, Peripateticorum omnium
testimonio, corrumpitur accedente nova forma. Omne autem Ens
formam perdens, perditur. At respondent Peripatetici quidam venire
ab obiecto similitudinem formae, non ipsam formam. Verum Aristoteles
palam docet ita, dum per informationem facit sensationem, sicuti
fit compositum ex materia et forma, secundum quam postea agit;
Et sicut lignum informatur forma ignis, et postea ignit: ita potentia
forma obiecti, ut postea per illam sentiat obiectum. Item declarandum
est illis, quis producit similitudines has? quomodo lapis suam similitudinem
exuit, et tamen remanet lapis? Et quis eam de lapide extrahit?
et quis defert ad sentientem potentiam? et quis copulat? et una
suscepta similitudine quomodo potest aliorum sensibilium suscipere?
Praeterea infinitae virtutis esset lapis, qui incessanter infinita sui simulacra
ad infinitos oculos incessanter producit? Et si est informatio similitudinum,
quomodo simul pluribus formis albi et nigri oculus vel

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche